T

T
T
instar reliquarum mutarum non sine difficultate aliqua pronuntiatur, hinc ei ad M. apud Lucianum, Dial. Voc. exprobratur, quod discerpere velle vocem videatur. Saepe pro S. ponitur: unde Pultare: locô D. quoque, cum quo ei magna affinitas est, haud raro adhibetur, unde Alexanter et Cassantra, pro Alexander et Cassandra quandoque dicitur. Apud Romanos usurpatum, significabat Tribunos ratum habuisle decretum Senatus. Malo navis comparatur, apud Auson. in Technopaegnio, de liter. Monosyll.
Malus ut antemnam fert vertice, sic ego sum T.
Et quia crucis figuram imitatur, hinc praeconis supplicium denotare Lucianus, ibid. ait: In Romana autem communione Monachi S.Antonii Viennensis T. caeruleum in vestibus gestare solent, ut se sub protectione Crucis Christi, uti dicunt, esle ostendant: quam vis necdum liquido constet, quae fignua cruci fuerit, cui affixus est SERVATOR noster, etc. Vide Voss. in Aristarcho. l. 1. c. 28. l. 2. c. 32. Sed et litera Senatusconsultis olim subscribi solita: Val. Max. l. 2. c. 2. n 7. Iidem Romani, per Θ et H. in urnam coniectas literas, in iudicio capitis, condemnabant: per T. et A. absolvebant. Etiam nonnulli, in nomenclatura militum, per T. superstite, per Θ. desunctos in acie Tribunos dannotari, prodiderunt. Vide Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 3. c. 5. Contra apud Anglos, in palma manus sinistrae sub pollice, furibus inuritur litera T. quod fur in ea lingua Thefi dicitur, instituti auctore Henricô VII. uti discimus ex Polydoro, Angl. Hist. l. 26. De baculo Abbatum Graecorum, formam huius literae exprimente, diximus supra, ubi de Baculo Episcopali etc. Vide quoque infra Th.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”